Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Mal NT 1 Macc (English) >>NT 2 Macc

1 Maccabees 1 Macc.1

et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo qui primus regnavit in Graecia egressus de terra Cetthim Darium regem Persarum et Medorum

constituit proelia multa et omnium obtinuit munitiones et interfecit reges terrae

et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium et siluit terra in conspectu eius

et congregavit virtutem exercituum fortem nimis et exaltatum est et elevatum cor eius

et obtinuit regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi in tributum

et post haec decidit in lectum et cognovit quia moritur

et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a iuventute et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret

et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est

et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo

et inposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius et filii eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in terra

et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Inlustris filius Antiochi regis qui fuerat Romae obses et regnavit in anno centesimo tricesimo et septimo regni Graecorum

in diebus illis exierunt ex Israhel filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus quae circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala

et bonus visus est sermo in oculis eorum

et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et dedit illis potestatem ut facerent iustitiam gentium

et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum

et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent malum

et paratum est regnum in conspectu Antiochi et coepit regnare in terra Aegypti ut regnaret super duo regna

et intravit in Aegyptum in multitudine gravi in curribus et elefantis et equitibus et copiosa navium multitudine

et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Aegypti et veritus est Ptolomeus a facie eius et fugit et ceciderunt vulnerati multi

et conprehendit civitates munitas in terra Aegypti et accepit spolia terrae Aegypti

et convertit Antiochus postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo et tertio anno et ascendit ad Israhel

et ascendit Hierosolymis in multitudine gravi

et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius et mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia

et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus abiit in terram suam

et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna

et factus est planctus magnus in Israhel et in omni loco eorum

et ingemuerunt principes et seniores virgines et iuvenes infirmati sunt et speciositas mulierum inmutata est

omnis maritus sumpsit lamentum quae sedebant in toro maritali lugebant

et commota est terra super habitantes in ea et universa domus Iacob induit confusionem

et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iuda et venit Hierusalem cum turba magna

et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei

et inruit super civitatem repente et percussit eam plaga et perdidit populum multum ex Israhel

et accepit spolia civitatis et succendit eam igni et destruxit domos eius et muros eius in circuitu

et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt

et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis et facta est illis in arcem

et posuerunt illic gentem peccatorum viros iniquos et convaluerunt in ea et posuerunt arma et escas et congregaverunt spolia Hierusalem

et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum

et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israhel

et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem

et fugerunt habitatores Hierusalem propter eos et facta est habitatio exterorum et facta est extera semini suo et nati eius reliquerunt eam

sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi eius conversi sunt in luctum sabbata eius in obprobrium honores eius in nihilum

secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et sublimitas eius conversa est in luctum

et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus et reliquerunt unusquisque legem suam

et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi

et multi ex Israhel consenserunt ei et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum

et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in Hierusalem et in omnes civitates Iudae ut sequerentur legem gentium terrae

et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei

et prohiberent celebrari sabbatum et dies sollemnes

et coinquinari sancta et sanctum populum Israhel

et iussit aedificari aras et templa et idola et immolari carnes suillas et pecora communia

et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari animas eorum in omnibus inmundis et abominationibus ita ut obliviscerentur legem et inmutarent omnes iustificationes Dei

et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi moreretur

secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit principes populo qui haec fieri cogerent

et iusserunt civitatibus Iudae sacrificare

et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini et fecerunt mala super terram

et effugaverunt populum Israhel in abditis et in absconditis fugitivorum locis

die quintadecima mensis casleu quinto et quadragesimo anno aedificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei et per universas civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras

et ante ianuas domorum et in plateis incendebant tura et sacrificabant

et libros legis Dei conbuserunt igni scindentes eos

et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis trucidabant eum

in virtute sua faciebant haec populo Israhel qui inveniebantur in omni mense in civitatibus

et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram quae erat contra altare

et mulieres quae circumcidebant filios suos trucidabantur secundum iussum regis Antiochi

et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum et eos qui circumciderunt eos trucidabant

et multi de populo Israhel definierunt apud se ut non manducarent inmunda et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari inmundis

et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt

et facta est ira magna super populum valde

1 Macc.2

in illis diebus surrexit Matthathias filius Iohannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarim ab Hierusalem et consedit in monte Modin

et habebat filios quinque Iohannan qui cognominabatur Gaddis

et Simeon qui cognominabatur Thasi

et Iudas qui vocabatur Macchabeus

et Eleazarus qui cognominabatur Abaron et Ionathas qui cognominabatur Apphus

hii viderunt mala quae fiebant in populo Iuda et in Hierusalem

et dixit Matthathias vae mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae et sedere illic cum datur in manibus inimicorum

sancta in manu extraneorum facta sunt templum eius sicut homo ignobilis

vasa gloriae eius captiva abducta sunt trucidati sunt iuvenes eius in plateis et iuvenes eius ceciderunt gladio inimicorum

quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius

omnis conpositio eius ablata est quae erat libera facta est ancilla

et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra desolata est et coinquinaverunt eam gentes

quo ergo nobis adhuc vivere

et scidit Matthathias et filii eius vestimenta sua et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde

et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho ut cogerent eos qui confugerant in civitate Modin immolare et accendere et a lege Dei discedere

et multi de populo Israhel consentientes accesserunt ad eos sed Matthathias et filii eius constanter steterunt

et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt Matthathiae princeps et clarissimus et magnus es in hac civitate et ornatus filiis et fratribus

ergo accede prior et fac iussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Iuda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis

et respondit Matthathias et dixit magna voce et si omnes gentes regi Antiocho oboediunt ut discedat unusquisque a servitute patrum suorum et consentiunt mandatis eius

ego et filii mei et fratres mei oboediemus legi patrum nostrorum

propitius sit nobis Deus non est nobis utile relinquere legem et iustitias Dei

non audibimus verba regis Antiochi nec sacrificabimus transgredientes legis nostrae mandata ut eamus altera via

et ut cessavit loqui verba haec accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum iussum regis

et vidit Matthathias et doluit et contremuerunt renes eius et ascendit furor eius secundum iudicium legis et insiliens trucidavit eum super aram

sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat immolari occidit in ipso tempore et aram destruxit

et zelatus est legem sicut fecit Finees Zambri filio Salomi

et exclamavit Matthathias voce magna dicens omnis qui zelum habet legis statuens testamentum exeat post me

et fugit ipse et filii eius in montes et reliquerunt quaecumque habebant in civitate

tunc descenderunt multi quaerentes iudicium et iustitiam in desertum

ut sederent ibi ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum quoniam induraverunt super eos mala

et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in Hierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et abissent post illos multi

et statim perrexerunt ad eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum

et dixerunt ad eos resistitis et nunc adhuc exite et facite secundum verbum regis et vivetis

et dixerunt non exibimus neque faciemus verbum regis ut polluamus diem sabbatorum

et concitaverunt adversus eos proelium

et non responderunt eis nec oppilaverunt loca occulta

dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos

et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum

et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde

et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris citius disperdent nos a terra

et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis

tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israhel omnis voluntarius in lege

et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum

et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderent

et circuivit Matthathias et amici eius et destruxerunt aras

et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israhel in fortitudine

et persecuti sunt filios superbiae et prosperatum est opus in manu eorum

et obtinuerunt legem de manibus gentium et de manibus regum et non dederunt cornu peccatori

et adpropinquaverunt dies Matthathiae moriendi et dixit filiis suis nunc confortata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis

nunc ergo o filii aemulatores estote legis et date animas vestras pro testamento patrum

et mementote operum patrum quae fecerunt in generationibus suis et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum

Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis et reputatum est ei ad iustitiam

Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est dominus Aegypti

Finees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii aeterni

Iesus dum implet verbum factus est dux Israhel

Chaleb dum testificatur in ecclesia accepit hereditatem

David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula

Helias dum zelat zelum legis receptus est in caelum

Ananias Azarias Misahel credentes liberati sunt de flamma

Danihel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum

et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes qui sperant in eum non infirmantur

et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria eius stercus et vermis est

hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est in terram suam et cogitatio eius periet

vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis

et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum audite semper et ipse vobis erit pater

et Iudas Macchabeus fortis viribus a iuventute sua sit vobis princeps militiae et ipse aget bellum populi

et vos adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri

et retribuite retributionem gentibus et intendite in praeceptum legis

et benedixit eos et adpositus est ad patres suos

et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno

1 Macc.3

et surrexit Iudas qui vocabatur Macchabeus filius eius pro eo

et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi qui se coniunxerant patri eius et proeliabantur proelium Israhel cum laetitia

et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigans et succinxit se arma bellica sua in proeliis et protegebat castra gladio suo

similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione

et persecutus est iniquos perscrutans eos et qui conturbabant populum suum succendit flammis

et repulsi sunt inimici prae timore eius et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu eius

et exacerbabat reges multos et laetificabat Iacob in operibus suis et in saeculum memoria eius in benedictione

et perambulavit civitates Iuda et perdidit impios ex eis et avertit iram ab Israhel

et nominatus est usque ad novissimum terrae et congregavit pereuntes

et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israhel

et cognovit Iudas et exiit obviam illi et percussit et occidit illum et ceciderunt vulnerati multi et reliqui fugerunt

et accepit spolia eorum et gladium Apollonii abstulit Iudas et erat pugnans in eo omnibus diebus

et audivit Seron princeps exercitus Syriae quod congregavit Iudas congregationem et ecclesiam fidelium secum

et ait faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos qui cum ipso sunt qui spernebant verbum regis

et praeparavit se et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israhel

et adpropinquaverunt usque Bethoron et exivit Iudas obviam illi cum paucis

ut viderunt autem exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iudae quomodo poterimus pauci pugnare ad multitudinem tantam tam fortem et nos fatigati sumus ieiunio hodie

et ait Iudas facile est concludi multos in manus paucorum et non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in multis et in paucis

quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de caelo fortitudo est

ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos

nos vero pugnabimus pro animabus nostris et legibus nostris

et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram vos autem ne timueritis eos

ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius

et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in campum et ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in terram Philisthim

et cecidit timor Iudae ac fratrum eius et formido super omnes gentes in circuitu eorum

et pervenit ad regem nomen eius et de proeliis Iudae narrabant omnes gentes

ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde

et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis ut essent parati ad omnia

et vidit quod defecit pecunia de thesauris et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra ut tolleret legitima quae erant a primis diebus

et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et donativa quae dederat ante larga manu et abundaverat super reges qui ante eum fuerant

consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum

et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Eufraten usque ad flumen Aegypti

et ut nutriret Antiochum filium suum donec rediret

et tradidit ei medium exercitum et elefantos et mandavit ei de omnibus quae volebat et de inhabitantibus Iudaeam et Hierusalem

ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israhel et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam de loco

et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum

et rex adsumpsit partem exercitus residui et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo et septimo et transfretavit Eufraten flumen et perambulabat superiores regiones

et elegit Lysias Ptolomeum filium Dorimini et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex amicis regis

et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum ut venirent in terram Iuda et disperderent eam secundum verbum regis

et processerunt ut irent cum universa virtute sua et venerunt et adplicuerunt Ammaum in terra campestri

et audierunt mercatores regionum nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra ut acciperent filios Israhel in servos et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum

et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala et exercitus adplicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis quae mandavit populo facere in interitum et consummationem

et dixerunt unusquisque ad proximum suum erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris

et congregatus est conventus ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes

et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Iacob et defecit ibi tibia et cithara

et congregati sunt et venerunt in Masefat contra Hierusalem quia locus orationis erat in Masefat ante Israhel

et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinere in capite suo et destituerunt vestimenta sua

et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum

et adtulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt nazoreos qui impleverant dies

et clamaverunt voce magna in caelum dicentes quid faciemus istis et quo eos ducemus

et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt et sacerdotes tui in luctu et humilitate

et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant tu scis quae cogitant in nos

quomodo poterimus subsistere ante facies illorum nisi tu adiuves nos

et tubis exclamaverunt voce magna

et post hoc constituit Iudas duces populi tribunos et centuriones et pentecontarcos et decuriones

et dixit his qui aedificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem

et moverunt castra et conlocaverunt ad austrum Ammaum

et ait Iudas accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane ut pugnetis adversus nationes has quae convenerunt disperdere nos et sancta nostra

quoniam melius est nos mori in bello quam videre mala gentis nostrae et sanctorum

sicut autem fuerit voluntas in caelo sic fiat

1 Macc.4

et adsumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites electos et moverunt castra nocte

ut adplicarent ad castra Iudaeorum et percuterent eos subito et filii qui erant ex arce erant illi duces

et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis quae erat in Ammaum

adhuc enim dispersus erat exercitus a castris

et venit Gorgias in castra Iudae noctu et neminem invenit et quaerebant eos in montibus quoniam dixit fugiunt hii a nobis

et cum dies factus esset apparuit Iudas in campo cum tribus milibus virorum tantum quia tegumenta et gladios non habebant

et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum et hii docti proelium

et ait Iudas viris qui secum erant ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis

mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro cum sequeretur eos Pharao cum exercitu

et nunc clamemus in caelum et miserebitur nostri et testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie

et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israhel

et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos venientes ex adverso

et exierunt de castris in proelium et tuba cecinerunt hii qui fuerant cum Iuda

et congressi sunt et contritae sunt gentes et fugerunt in campum

novissimi autem ceciderunt gladio et persecuti sunt eos usque Gesoron et usque in campos Idumeae et Azoti et Iamniae et ceciderunt ex illis ad tria milia virorum

et reversus est Iudas et exercitus eius sequens eum

et dixit ad populum non concupiscatis spolia quia bellum contra nos est

et Gorgias et exercitus eius in monte prope nos sed state contra inimicos nostros et expugnate eos et post hoc sumetis spolia

et adhuc loquente Iuda haec apparuit pars quaedam prospiciens de monte

et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt castra fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est

quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et Iudam et exercitum in campo paratum ad proelium

et fugerunt omnes in campo alienigenarum

et Iudas reversus est ad spolia castrorum et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas

et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum quoniam bonum est quoniam in saeculum misericordia eius

et facta est salus magna in Israhel in illa die

quicumque autem alienigenarum evaserunt venerunt et nuntiaverunt Lysiae universa quae acciderant

quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat quod non qualia voluit talia contigerunt in Israhel et qualia mandavit rex

et sequenti anno congregavit electorum virorum sexaginta milia et equitum quinque milia ut debellaret eos

et venerunt in Iudaeam et castra posuerunt in Bethoron et occurrit illis Iudas cum decem milibus viris

et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es salvator Israhel qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus Ionathae filii Saul et armigeri eius

conclude exercitum istum in manu populi tui Israhel et confundantur in exercitu suo et equitibus

da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum et commoveantur contritione sua

deice eos gladio diligentium te et conlaudent te omnes qui noverunt nomen tuum in hymnis

et commiserunt et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque milia virorum

videns autem Lysias suorum fugam et Iudaeorum audaciam et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Iudaeam

dixit autem Iudas et fratres eius ecce contriti sunt inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare

et congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem Sion

et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel montibus et pastoforia diruta

sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et inposuerunt cinerem

et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis signorum et clamaverunt in caelum

tunc ordinavit Iudas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce donec emundarent sancta

et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege Dei

et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum inmundum

et cogitavit de altare holocaustorum quod profanatum erat quid de eo faceret

et incidit illi consilium bonum ut destrueret illud ne forte esset illis in obprobrium quia contaminaverunt illud gentes et demoliti sunt illud

et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto quoadusque veniret propheta et responderet de eis

et acceperunt lapides integros secundum legem et aedificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius

et aedificaverunt sancta et quae intra domum intrinsecus et aedem et atria sanctificaverunt

et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum

et incensum posuerunt super altare et accenderunt lucernas quae super candelabrum erant et lucebant in templo

et posuerunt super mensam panes et adpenderunt vela et consummaverunt omnia opera quae fecerunt

et ante matutinum surrexerunt quinta et vicesima mensis noni hic mensis casleu centesimi quadragesimi octavi anni

et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum quod fecerunt

secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et cymbalis

et cecidit omnis populus et adoraverunt et benedixerunt in caelum ei qui prosperavit eis

et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum laetitia et salutaria laudis

et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastoforia et inposuerunt eis ianuas

et facta est laetitia in populo magna valde et aversum est obprobrium gentium

et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israhel ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vicesima mensis casleu cum laetitia et gaudio

et aedificaverunt in tempore illo montem Sion et per circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes et conculcarent eam sicut antea fecerunt

et conlocavit illic exercitum ut servarent eam et munivit eam ad custodiendam Bethsuram ut haberet populus munitionem contra faciem Idumeae

1 Macc.5

et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia aedificatum est altare et sancta sicut prius et iratae sunt valde

et cogitabant tollere genus Iacob qui erant inter eos et coeperunt occidere de populo et persequi

et debellabat Iudas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna

et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes in via

et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant

et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum

et commisit cum eis proelia multa et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos

et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in Iudaeam

et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem

et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos

et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus et Timotheus est dux exercitus eorum

nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit multitudo de nobis

et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros

et adhuc epistulae legebantur et ecce alii nuntii venerunt de Galilea conscissis tunicis nuntiantes secundum verba haec

dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et Sidone et omni Galilea alienigenas ut nos consumant

ut audivit autem Iudas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis

dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Ionathas ibimus in Galaditin

et reliquit Iosepphum filium Zacchariae et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Iudaeam ad custodiendum

et praecepit illi dicens praeesto populo huic et nolite bellum committere adversus gentes donec revertamur

et dati sunt Simoni viri tria milia ut iret in Galileam Iudae autem octo milia in Galaditin

et abiit Simon in Galileam et commisit proelia multa cum gentibus et contritae sunt gentes a facie eius et persecutus est eos usque ad portam

Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum et accepit spolia eorum

et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus quae erant illis et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna

et Iudas Macchabeus et Ionathas et fratres eius transierunt Iordanem et abierunt viam trium dierum per desertum

et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et narraverunt eis omnia quae acciderunt fratribus in Galaditide

et quia multi ex eis conprehensi sunt in Basara et Bosor et in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain hae omnes civitates munitae et magnae

sed et in ceteris civitatibus Galaditidis tenentur conprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his et conprehendere et tollere eos in una die

et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni

et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad munitionem

et factum est diluculo cum adlevassent oculos suos ecce populus multus cuius non erat numerus portantes scalas et machinas ut conprehenderent munitionem et expugnarent eos

et vidit Iudas quia coepit bellum et clamor belli ascendit in caelum sicut tuba et clamor magnus de civitate

et exercitui dixit pugnate hodie pro fratribus vestris

et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione

et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie eius et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum

et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam et occidit omnem masculum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igni

inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas civitates Galaditidis

post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Rafon trans torrentem

et misit Iudas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quae in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis

et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in proelium et abiit Iudas obviam illis

et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos

si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et poterimus adversus illum

ut autem adpropinquavit Iudas ad torrentem aquae statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in proelium

et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contritae sunt ante faciem eorum omnes gentes et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain

et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae

et congregavit Iudas universos Israhelitas qui erant in Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iudae

et venerunt usque Efron et haec civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat

et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt portas lapidibus et misit ad eos Iudas verbis pacificis

dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant eis aperire

et praecepit Iudas praedicare in castris ut adplicarent unusquisque in quo erat loco

et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu eius

et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transiit per totam civitatem super interfectos

et transgressi sunt Iordanem in campo magno contra Bethsan

et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Iuda

et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace

et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad et Simeon frater eius in Galilea contra faciem Ptolomaidis

audivit Iosepphus Zacchariae filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia quae facta sunt

et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum gentes quae in circuitu nostro sunt

et praecepit his qui erant in exercitu suo et abierunt Iamniam

et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illi in pugnam

et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iudae et ceciderunt illa die de populo Israhel ad duo milia viri et facta est fuga magna in populo

quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes se fortiter facturos

ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israhel

et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israhel et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum

et convenerunt ad eos fausta adclamantes

et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est et percussit Chebron et filias eius et muros eius et turres succendit in circuitu

et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam

in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum vult fortiter facere dum sine consilio exiit in proelium

et declinavit Iudas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum et regressus est in terram Iuda

1 Macc.6

et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro

templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Graecia

et venit et quaerebat civitatem capere et praedare eam et non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate

et insurrexerunt in proelium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam

et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra quae erant in terra Iuda

et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Iudaeorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt

et quia diruerunt abominationem quam aedificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam

et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia quia non est factum sicut cogitabat

et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori

et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus ab oculis meis et concidi et corrui corde prae sollicitudine

et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitiae in qua nunc sum qui iucundus eram et dilectus in potestate mea

nunc vero reminiscor malorum quae feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea quae erant in ea et misi auferri habitantes Iudaeam sine causa

cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena

et vocavit Philippum unum de amicis suis et praeposuit eum super universum regnum suum

et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret

et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono

et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium eius quem nutrivit adulescentem et vocavit nomen eius Eupator

et hii qui erant in arce concluserant Israhel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper ad firmamentum gentium

et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum ut obsiderent eos

et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas

et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israhel

et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies iudicium et vindicas fratres nostros

nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius

et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et hereditates nostrae diripiebantur

et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines nostros

et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et munitionem in Bethsuram munierunt

et nisi praeveneris eos velocius maiora quam haec facient nec poteris obtinere eos

et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant

sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum exercitus conducticius

et erat numerus exercitus centum milia peditum et viginti milia equitum et elefanti triginta duo docti ad proelium

et venerunt per Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter

et recessit Iudas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra castra regis

et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt

et elefantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium

et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeae aereae in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi erant

hii ante tempus ubicumque erat bestia erant et quocumque ibat ibant non discedebant ab ea

sed et turres ligneas super eos firmae protegentes super singulas bestias et super eas machinae et super singulas viri virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister bestiae

et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in legionibus eius

et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis

et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate

et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbae et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis

et adpropiavit Iudas et exercitus eius in proelium et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri

et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex

et dedit se ut liberaret populum suum et adquireret sibi nomen aeternum

et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc

et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic

et videntes virtutem regis et impetum exercitus eius deverterunt ab eis

castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Iudaeam et montem Sion

et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terrae

et conprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam

et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula

fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos

escae autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Iudaea de gentibus consumpserant reliquias eorum quae repositae fuerant

et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum

et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret

et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui abierat cum ipso et quia quaerit suscipere regni negotia

festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus cotidie et esca nobis modica est et locus quem obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno

nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum

et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum quae despeximus irati sunt et fecerunt omnia haec

et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et receperunt illam

et iuravit illis rex et principes et exierunt de munitione

et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit ius iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in gyro

et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem

1 Macc.7

anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic

et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad eum

et res ei innotuit et ait nolite mihi ostendere faciem eorum

et occidit eos exercitus et sedit Demetrius super sedem regni sui

et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israhel et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos

et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Iudas et fratres eius amicos tuos et nos disperdit de terra nostra

nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit omnes amicos eius et adiutores eorum

et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum

et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei facere ultionem in filios Israhel

et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda et miserunt nuntios et locuti sunt ad Iudam et fratres eius verbis pacificis in dolo

et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno

et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quae iusta sunt

et primi Asidei qui erant in filiis Israhel et exquirebant ab eis pacem

dixerunt enim homo sacerdos de semine Aaron venit non decipiet nos

et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens non inferemus vobis malum neque amicis vestris

et crediderunt ei et conprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die secundum verbum quod scriptum est

carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret

et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est ei veritas et iudicium transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum quod iuraverunt

et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in Bethzetha et misit et conprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum proiecit

et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem

et satis agebat Alchimus pro principatu sacerdotii sui

et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et obtinuerunt terram Iuda et fecerunt plagam magnam in Israhel

et vidit Iudas omnia mala quae fecit Alchimus et qui cum eo erant in filios Israhel plus multo quam gentes

et exiit in omnes fines Iudae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores et cessaverunt ultra exire in regionem

vidit autem Alchimus quod praevaluit Iudas et qui cum eo sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est ad regem et accusavit eos multis criminibus

et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus qui erat inimicitias exercens contra Israhel et mandavit ei evertere populum

et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres eius cum dolo verbis pacificis

dicens non sit pugna inter me et vos veniam cum viris paucis et videam facies vestras cum pace

et venit ad Iudam et salutaverunt se invicem pacifice et hostes parati erant rapere Iudam

et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius

et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Capharsalama

et ceciderunt de Nicanoris fere quinque milia viri et fugerunt in civitatem David

et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et demonstrare ei holocaustomata quae offerebantur pro rege

et inridens sprevit eos et polluit et locutus est superbe

et iuravit cum ira dicens nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo cum regressus fuero in pace succendam domum istam et exiit cum ira magna

et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixerunt

tu elegisti domum istam Domine ad invocandum nomen tuum in ea ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo

fac vindictam in homine isto et exercitu eius et cadant gladio memento blasphemias eorum et ne dederis eis ut permaneant

et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra adplicuit ad Bethoron et occurrit illi exercitus Syriae

et Iudas adplicuit in Adarsa cum tribus milibus viris et oravit Iudas et dixit

qui missi erant a rege Sennacherib Domine qui blasphemaverunt te exiit angelus et percussit ex eis centum octoginta quinque milia

sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et iudica illum secundum malitiam illius

et commiserunt exercitus proelium tertiadecima die mensis adar et contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus in proelio

ut vidit autem exercitus eius quia cecidit Nicanor proiecerunt arma sua et fugerunt

et persecuti sunt eos viam diei unius ab Adasor usquequo veniatur Gazera et tubis cecinerunt post eos cum significationibus

et exierunt de omnibus castellis Iudae in circuitu et ventilabant eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et ceciderunt omnes gladio et non est relictus ex eis nec unus

et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius quam extenderat superbe et adtulerunt et suspenderunt contra Hierusalem

et laetatus est populus valde et egerunt diem illam in laetitia magna

et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis adar

et siluit terra Iuda dies paucos

1 Macc.8

et audivit Iudas nomen Romanorum quia sunt potentes viribus et adquiescunt ad omnia quae postulantur ab eis et quicumque accesserunt ad eos statuerunt cum eis amicitias et quia sunt potentes viribus

audierunt proelia eorum et virtutes bonas quas faciunt in Galatia quia obtinuerunt eos et duxerunt sub tributum

et quanta fecerunt in regione Hispaniae et quod in potestate redegerunt metalla argenti et auri quae illic sunt et possederunt omnem locum consilio suo et patientia

locos qui longe erant valde ab eis et reges qui supervenerant illis ab extremis terrae contriverunt et percusserunt eos plaga magna ceteri autem dant eis tributum omnibus annis

et Philippum et Persen Citiorum regem et ceteros qui adversus eos arma tulerunt contriverunt bello et obtinuerunt eos

et Antiochum magnum regem Asiae qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elefantos et exercitum magnum valde contritum ab eis

et quia ceperunt eum vivum et statuerunt ei ut daret ipse et qui regnaverint post eum tributum magnum et daret obsides et constitutum

et regionem Medorum et Lydos et Medos de optimis regionibus eorum et acceptas eas ab illis dederunt Eumeni regi

et quia qui erant apud Elladam voluerunt ire et tollere eos et innotuit sermo his

et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt muros eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem

et residua regna et insulas quae aliquando restiterant illis exterminaverunt et in potestatem redegerunt

cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna quae erant proxima et quae longe quia quicumque audiebant nomen eorum timebant eos

quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent regnabant et exaltati sunt valde

et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura ut magnificaretur in ea

et quia curiam fecerunt sibi et cotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine ut quae digna sunt gerant

et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universae terrae suae et omnes oboediunt uni et non est invidia neque zelus inter eos

et elegit Iudas Eupolemum filium Iohannis filii Iacob et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem

et ut auferrent ab eis iugum Graecorum quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israhel

et abierunt Romam viam multam valde et introierunt curiam et dixerunt

Iudas Macchabeus et fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribi nos socios et amicos vestros

et placuit sermo in conspectu eorum

et hoc rescriptum quod rescripserunt in tabulis aereis et miserunt Hierusalem ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis

bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum gladiusque et hostis procul sit ab eis

quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum

auxilium feret gens Iudaeorum prout tempus dictaverit corde pleno

et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum arma pecuniam naves sicut placuit Romanis et custodient mandata eorum nihil ab eis accipientes

similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit bellum adiuvabunt Romani ex animo prout eis tempus permiserit

et adiuvantibus non dabitur triticum arma pecunia naves sicut placuit Romanis et custodiant mandata eorum absque dolo

secundum haec verba constituerunt Romani populo Iudaeorum

quod si post haec verba hii aut illi addere vel demere ad haec aliquid voluerint facient ex proposito suo et quaecumque addiderint vel dempserint rata erunt

sed et de malis quae Demetrius rex fecit in eos scripsimus ei dicentes quare gravasti iugum tuum super amicos nostros et socios Iudaeos

si ergo iterum adierint nos adversum te faciemus illis iudicium et pugnabimus tecum mari terraque

1 Macc.9

interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus eius in proelio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Iudaeam et dextrum cornu cum illis

et abierunt viam quae ducit in Galgala et castra posuerunt in Mesaloth quae est in Arbellis et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas

et mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi adplicuerunt exercitum ad Hierusalem

et surrexerunt et abierunt in Berea viginti milia virorum et duo milia equitum

et Iudas castra posuerat in Laisa et tria milia viri cum eo electi

et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri

et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus et bellum perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus congregandi eos et dissolutus est

et dixit his qui residui erant surgamus et eamus ad adversarios nostros si poterimus pugnare adversus eos

et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus animas nostras modo et revertemur ad fratres nostros et pugnabimus adversus eos nos autem pauci sumus

et ait Iudas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et si adpropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae

et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et sagittarii praeibant exercitum et primi certaminis omnes potentes

Bacchides autem erat in dextro cornu et proximavit legio ex duabus partibus et clamabant tubis

exclamaverunt autem et hii qui erant ex parte Iudae etiam ipsi et commota est terra a voce exercituum et commissum est proelium a mane usque ad vesperam

et vidit Iudas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde

et contrita est dextra pars ab eis et persecutus est eos usque ad montem Azoti

et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est dextrum cornu et secuti sunt post Iudam et qui cum ipso erant a tergo

et ingravatum est proelium et ceciderunt vulnerati multi ex his et illis

et Iudas cecidit et ceteri fugerunt

et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum in Modin

et fleverunt eum omnis populus Israhel planctu magno et lugebant dies multos

et dixerunt quomodo cecidit potens qui salvum faciebat Israhel

et cetera verba Iudae bellorum et virtutum quas fecit non sunt descripta multa enim erant valde

et factum est post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israhel et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem

in diebus illis facta est fames magna valde et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis

et elegit Bacchides impios viros et constituit eos dominos regionis

et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem et vindicabat in illos et inludebat

et facta est tribulatio magna in Israhel qualis non fuit ex qua die non est visus propheta in Israhel

et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae

ex quo frater tuus Iudas defunctus est vir similis ei non est qui exeat contra inimicos Bacchidem et eos qui inimici sunt genti nostrae

nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem et ducem ad bellandum bellum nostrum

et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iudae fratris sui

et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere

et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes qui cum eo erant et fugerunt in desertum Thecuae et consederunt ad aquam lacus Asphar

et cognovit Bacchides et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem

et misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabatheos amicos suos ut commendaret illis adparatum suum qui erat copiosus

et exierunt filii Iambri ex Madabas et conprehenderunt Iohannem et omnia quae habebat et abierunt habentes ea

post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna

et recordati sunt sanguinis Iohannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis

et levaverunt oculos suos et viderunt et ecce tumultus et adparatus multus et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis

et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos et ceciderunt multi vulnerati et residui fugerunt in montem et acceperunt omnia spolia eorum

et conversae sunt nuptiae in luctum et vox musicorum ipsorum in lamentum

et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis

et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute multa

et dixit ad suos Ionathas surgamus et pugnemus contra inimicos nostros non est enim hodie sicut heri et nudius tertius

ecce enim bellum ex adverso aqua vero Iordanis hinc et inde et ripae et paludes et saltus et non est locus devertendi

nunc ergo clamate in caelum ut liberemini de manu inimicorum vestrorum et commissum est bellum

et extendit Ionatha manum suam percutere Bacchidem et devertit ab eo retro

et desiluit Ionathan et transnataverunt ad eos Iordanem

et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri et reversi sunt Hierusalem

et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea munitionem quae erat in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et Tamnatan et Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris

et posuit custodiam in eis ut inimicitias exercerent in Israhel

et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit in eis auxilia et adparatum escarum

et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Hierusalem in custodia

et anno centesimo quinquagesimo tertio mense secundo praecepit Alchimus destrui muros domus sanctae interioris et destrui opera prophetarum et coepit destruere

in tempore illo percussus est Alchimus et inpedita sunt opera illius et obclusum est os eius et dissolutus est paralysin nec ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua

et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno

et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus est ad regem et siluit terra annis duobus

et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Ionathas et qui cum eo sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo adducamus Bacchidem et conprehendet eos omnes in una nocte

et abierunt et consilium ei dederunt

et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte epistulas sociis suis qui erant in Iudaea ut conprehenderent Ionathan et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia innotuit eis consilium eorum

et adprehendit de viris regionis qui principes erant malitiae quinquaginta viros et occidit eos

et secessit Ionathas et Simon et qui cum eo erant in Bethbessi quae est in deserto et struxit diruta eius et firmaverunt eam

et agnovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et his qui de Iuda erant denuntiavit

et venit et castra posuit desuper a Bethbesse et obpugnavit eam dies multos et fecit machinas

et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem et venit cum numero

et percussit Odaren et fratres eius et filios Phaseron in tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in virtutibus

Simon vero et qui cum ipso erant exierunt de civitate et succenderunt machinas

et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et adflixerunt eum valde quoniam consilium eius et congressus eius erat inanis

et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam

et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos conponere cum ipso pacem et reddere ei captivitatem

et libenter accepit et fecit secundum verba eius et iuravit nihil se ei facturum mali omnibus diebus vitae eius

et reddidit ei captivitatem quam prius erat praedatus de terra Iuda et conversus abiit in terram suam et non adposuit amplius venire in fines eius

et cessavit gladius ex Israhel et habitavit Ionathas in Machemas et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminavit impios ex Israhel

1 Macc.10

et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius qui cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et receperunt eum et regnavit illic

et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde copiosum et exivit obviam illi in proelium

et misit Demetrius ad Ionathan epistulam verbis pacificis ut magnificaret eum

dixit enim anticipemus pacem facere cum eo priusquam faciat cum Alexandro adversus nos

recordabitur enim omnium quae fecimus in eum et in fratrem eius et in gentem eius

et dedit ei potestatem congregandi exercitum et fabricare arma et esse ipsum socium eius et obsides qui erant in arce iussit tradi ei

et venit Ionathas in Hierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum qui in arce erant

et timuerunt timore magno quoniam audierunt quod dedit ei rex in potestatem congregandi exercitum

et traditi sunt Ionathae obsides et reddidit eos parentibus suis

et habitavit Ionathas in Hierusalem et coepit aedificare et innovare civitatem

et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem et ita fecerunt

et fugerunt alienigenae qui erant in munitionibus quas aedificaverat Bacchides

et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam

tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et praecepta Dei erat enim haec eis ad refugium

et audivit Alexander rex promissa quae promisit Demetrius Ionathae et narraverunt ei proelia et virtutes quas ipse fecit et fratres eius et labores quos laboraverunt

et ait numquid inveniemus aliquem virum talem et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum

et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba dicens

rex Alexander fratri Ionathae salutem

audivimus de te quod vir potens viribus et aptus es ut sis amicus noster

et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam auream ut quae nostra sunt sentias et conserves amicitias ad nos

et induit se Ionathas stolam sanctam septimo mense anno centesimo sexagesimo in die sollemni scenophegiae et congregavit exercitum et fecit arma copiosa

et audivit Demetrius verba ista et contristatus est et ait

quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander adprehendere amicitiam Iudaeorum ad munimen sui

scribam et ego illi verba deprecatoria et dignitates et dona ut sit mecum in adiutorio

et scripsit in haec verba rex Demetrius genti Iudaeorum salutem

quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros audivimus et gavisi sumus

et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem et retribuemus vobis bona pro his quae fecistis nobiscum

et remittemus vobis praestationes multas et dabimus vobis donationes

et nunc absolvo vos et omnes Iudaeos a tributis et pretia salis indulgeo et coronas remitto et tertias seminis

et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meae relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra Iuda et a tribus civitatibus quae additae sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus

et Hierusalem sit sancta et libera cum finibus suis et decimae et tributa ipsius sint

remitto etiam potestatem arcis quae est in Hierusalem et do eam summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit qui custodiant eam

et omnem animam Iudaeorum quae captiva est a terra Iuda in omni regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis resolvantur etiam pecorum suorum

et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres post diem sollemnem sint omnes inmunitatis et remissionis omnibus Iudaeis qui sunt in regno meo

et nemo potestatem agere aliquid habeat et movere negotii adversus aliquem eorum in omni causa

et ut adscribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum et dabuntur illis copiae ut oportet omnibus exercitibus regis et ex ipsis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni

et ex his constituentur supra negotia regni quae aguntur ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut praecepit rex in terra Iuda

et tres civitates quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae cum Iudaea reputentur ut sint sub uno et non oboediant aliae potestati nisi summi sacerdotis

Ptolomaidam et confines eius quas dedi donum sanctis qui sunt in Hierusalem ad necessarios sumptus sanctorum

et ego singulis annis dabo quindecim milia siclorum argenti de rationibus regis quae me contingunt

et omne quod reliquum fuit quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus ex hoc dabunt in opera domus

et super haec quinque milia siclorum argenti quae accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos et haec ad sacerdotes pertineant qui ministerio funguntur

et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in omnibus finibus eius obnoxios regi in omni negotio dimittatis et universa quae sunt eis in regno meo libera habeant

et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabuntur de ratione regis

et ad extruendos muros Hierusalem et communiendos in circuitu sumptus dabuntur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea

ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiae magnae quam fecerat in Israhel et tribulaverat eos valde

et conplacuit eis in Alexandrum quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus

et congregavit Alexander rex exercitum magnum et admovit castra ad Demetrium

et commiserunt proelium reges et fugit exercitus Alexandri et insecutus est eum Demetrius et incubuit super eos

et invaluit proelium nimis donec occidit sol et cecidit Demetrius in illa die

et misit Alexander ad Ptolomeum regem Aegypti legatos secundum haec verba dicens

quoniam ingressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram

et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra eius a nobis et sedimus in sede regni eius

et nunc statuamus ad invicem amicitiam et da mihi filiam tuam uxorem et ero gener tuus et ipsi dignitatem

et respondit Ptolomeus rex dicens felix dies in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum

et nunc faciam tibi quae scripsisti sed occurre Ptolomaidae ut videamus nos invicem et spondeam tibi sicut dixisti

et exiit Ptolomeus de Aegypto ipse et Cleopatra filia eius et venit Ptolomaidae anno centesimo sexagesimo secundo

et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolomaidae sicut reges in magna gloria

et scripsit rex Alexander Ionathae ut veniret obviam sibi

et abiit cum gloria Ptolomaidem et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum

et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israhel viri iniqui interpellantes adversus eum et non intendit ad eos rex

et iussit expoliari Ionathan vestimentis suis et induit eum purpura et ita fecerunt et conlocavit eum rex sedere secum

dixitque principibus exite cum eo in medio civitatis et praedicate ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione

et factum est ut viderunt qui interpellabant gloriam eius quae praedicabatur et opertum eum purpura fugerunt omnes

et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus

et reversus est Ionathan in Hierusalem cum pace et laetitia

in anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum

et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam

et constituit Demetrius Apollonium qui praeerat Coelesyriae et congregavit exercitum magnum et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem

dicens tu solus resistis nobis ego autem factus sum in derisum et in obprobrium propterea quia tu potestatem exerces in montibus

nunc ergo si confidis in virtutibus tuis descende ad nos in campum et conparemus illic invicem quia mecum est virtus bellorum

interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua

et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum tantum in campo ubi non est lapis neque saxum neque locus fugiendi

ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater eius in adiutorium

et adplicuerunt castra in Ioppen et exclusit eum a civitate quia custodia Apollonii Ioppe erat et obpugnavit eam

et exterriti qui erant intra civitatem aperuerunt ei et obtinuit Ionathas Ioppen

et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum

et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis et insecutus est eum Ionathas in Azotum et proelium commiserunt

et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte

et cognovit Ionathas quoniam sunt insidiae post se et circuierunt castra eius a mane usque ad vesperam

populus autem stabat sicut praecepit Ionathas et laboraverunt equi eorum

et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem equites enim fatigati erant et contriti sunt ab eo et fugerunt

et qui dispersi sunt in campum fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum ut se liberarent

et succendit Ionathas Azotum et civitates quae erant in circuitu eius et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos qui fugerunt in illud succendit igni

et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt fere octo milia virorum

et movit inde Ionathas castra et adplicuit ea Ascalona et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria

et reversus est Ionathas in Hierusalem cum suis habentibus spolia multa

et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos addidit adhuc glorificare Ionathan

et misit ei fibulam auream sicuti est consuetudo dari cognatis regum et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem

1 Macc.11

et rex Aegypti congregavit exercitum sicut harena quae est circa ora maris et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo

et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus esset

cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus

et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera eius demolita et corpora proiecta et eorum qui caesi erant in bello tumulos quos fecerat secus viam

et narraverunt regi quia haec fecit Ionathas ut invidiam facerent ei et tacuit rex

et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria et invicem se salutaverunt et dormierunt illic

et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus et reversus est Hierusalem

rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala

et misit legatos ad Demetrium dicens veni conponamus inter nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et regnabis in regno patris tui

paenituit enim me quod dederim illi filiam meam quaesivit enim me occidere

et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum eius

et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et abalienavit se ab Alexandro et manifestae factae sunt inimicitiae eius

et intravit Ptolomeus Antiochiam et inposuit duo diademata capiti suo Aegypti et Asiae

Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia rebellabant qui erant in locis illius

et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum

et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex autem Ptolomeus exaltatus est

et abstulit Gaddihel Arabs caput Alexandri et misit Ptolomeo

et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra

et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo

in diebus illis congregavit Ionathas eos qui erant in Iudaea ut expugnarent arcem quae est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas multas

et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem

et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et scripsit Ionathae ne obsideret sed occurreret sibi ad conloquium festinato

ut audivit autem Ionathas iussit obsideri et elegit de senioribus Israhel et de sacerdotibus et dedit se periculo

et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem Ptolomaidae et invenit gratiam in conspectu eius

et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua

et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant et exaltavit eum ante conspectu amicorum omnium

et statuit ei principatum sacerdotii et quaecumque alia habuit prius pretiosa et fecit eum principem amicorum

et postulavit Ionathas a rege ut inmunem faceret Iudaeam toparcias id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta

et consensit rex et scripsit Ionathae epistulas de his omnibus hunc modum continentes

rex Demetrius Ionathae fratri salutem et genti Iudaeorum

exemplum epistulae quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis misimus ad vos ut sciretis

rex Demetrius Lastheni parenti salutem

genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus quae iusta sunt apud nos decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum quam erga nos habent

statuimus ergo illis omnes fines Iudaeae et tres civitates Lyddam et Ramathae quae additae sunt Iudaeae ex Samaria et omnes confines earum sequestra omnibus sacrificantibus in Hierosolymis pro his quae ab eis rex accipiebat per singulos annos et pro fructibus terrae et pomorum

et alia quae ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore remittimus eis et areas salinarum et coronas quae nobis deferebantur

omnia ipsis concedimus et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus

nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Ionathae et ponatur in monte sancto in loco celebri

et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque in locum suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab insulis gentium et inimici erant ei omnis exercitus patrum eius

Tryfon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium et iit ad Emalcuhel Arabum qui nutriebat Antiochum filium Alexandri

et adsidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco patris sui et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et inimicitias exercituum eius adversum illum et mansit illic diebus multis

et misit Ionathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui in arce erant in Hierusalem et qui in praesidiis erant quia inpugnabant Israhel

et misit Demetrius ad Ionathan dicens non haec tantum faciam tibi et genti tuae sed gloria inlustrabo te et gentem tuam cum fuerit oportunum

nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia discessit omnis exercitus meus

et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum

et convenerunt qui erant de civitate centum viginti milia virorum et volebant interficere regem

et fugit rex in aulam et occupaverunt qui erant de civitate itinera civitatis et coeperunt pugnare

et vocavit rex Iudaeos in auxilium et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt omnes per civitatem

et occiderunt in illa die centum milia hominum et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in illa die et liberaverunt regem

et viderunt qui erant de civitate quod obtinuissent Iudaei civitatem sicut volebant et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes

da nobis dextras et cessent Iudaei obpugnantes nos et civitatem

et proiecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in regno eius et nominati sunt in regno et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa

et sedit Demetrius rex in sede regni sui et siluit terra in conspectu eius

et mentitus est omnia quaecumque dixit et alienavit se ab Ionathan et non retribuit ei secundum beneficia quae sibi tribuerat et vexabat eum valde

post haec autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo puer adulescens et regnavit et inposuit diadema

et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit

et accepit Tryfon bestias et obtinuit Antiochiam

et scripsit Antiochus adulescens Ionathae dicens constituo tibi sacerdotium et constituo te super quattuor civitates ut sis de amicis regis

et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream

et Simonem fratrem eius constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Aegypti

et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen civitates et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium et venit Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice

et abiit inde Gazam et concluserunt se qui erant Gazae et obsedit eam et succendit quae in circuitu erant civitates et praedatus est eas

et rogaverunt Gazenses Ionathan et dedit illis dextram et accepit filios eorum obsides et misit illos in Hierusalem et perambulavit regionem usque Damascum

et audivit Ionathas quia praevaricati sunt principes Demetrii in Cades quae est in Galilea cum exercitu multo volentes eum removere a negotio regni

et occurrit illis fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam

et adplicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos

et postulaverunt ab eo dextras accipere et dedit illis et eiecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea praesidium

et Ionatha et castra eius adplicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campum Asor

et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et tendebant ei insidias in montibus ipse autem occurrit ex adverso

insidiae vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt proelium

et fugerunt qui erant ex parte Ionathae omnes et nemo relictus est ex eis nisi Matthathias filius Absolomi et Iudas filius Chalfi princeps militiae exercitus

et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo et oravit

et reversus est ad eos in proelium et convertit illos et pugnaverunt

et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua et pervenerunt usque illuc

et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum et regressus est Ionatha in Hierusalem

1 Macc.12

et vidit Ionathas quia tempus eum iuvat et elegit viros et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam

et ad Spartas et ad alia loca misit epistulas secundum eandem formam

et abierunt Romam et intraverunt in curiam et dixerunt Ionathas summus sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos ut renovetis amicitiam et societatem secundum pristinam

et dederunt illis epistulas ad ipsos per loca ut deducerent eos in terram Iuda cum pace

et hoc exemplum epistularum quas scripsit Ionathas Spartiatis

Ionathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus Iudaeorum Spartiatis fratribus salutem

iam pridem missae erant epistulae ad Onian summum sacerdotem a Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres nostri sicut rescriptum continet quod subiectum est

et suscepit Onias virum qui fuerat missus cum honore et accepit epistulas in quibus significabatur de societate et amicitia

nos cum nullo horum indigeremus habentes solacio sanctos libros qui sunt in manibus nostris

maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam ne forte alieni efficiamur a vobis multa enim tempora transierunt ex quo misistis ad nos

nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in sacrificiis quae offerimus et observationibus sicut fas est et decet meminisse fratrum

laetamur itaque de gloria vestra

nos autem circumdederunt multae tribulationes et multa proelia et inpugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro

noluimus ergo vobis molesti esse neque ceteris sociis et amicis nostris in his proeliis

habuimus enim de caelo auxilium et liberati sumus nos et humiliati sunt inimici nostri

elegimus itaque Numenium Antiochi et Antipatrum Iasonis filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam

mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos et salutent vos ut reddant vobis epistulas nostras de innovatione fraternitatis nostrae

et nunc bene facietis respondentes nobis ad haec

et hoc rescriptum epistularum quod miserat Onias

rex Spartiarum Onias Ionathae sacerdoti magno salutem

inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis quoniam sunt fratres et quia sunt de genere Abraham

et nunc ex quo haec cognovimus bene facitis scribentes nobis de pace vestra

sed et nos rescripsimus vobis pecora nostra et possessiones nostrae vestrae sunt et vestra nostra mandavimus itaque haec nuntiari vobis

et audivit Ionathas quoniam egressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum

et exiit ab Hierusalem et occurrit eis in Amathite regione non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem eius

et misit speculatores in castra eorum et reversi renuntiaverunt quia constituunt supervenire illis nocte

cum occidisset autem sol praecepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte et posuit custodes per circuitum castrorum

et audierunt adversarii quia paratus est Ionathas cum suis in bello et timuerunt et formidaverunt corde suo et accenderunt focos in castris suis

Ionathas autem et qui cum eo erant non cognoverunt usque mane videbant enim lumina ardentia

et secutus est Ionatha et non conprehendit eos transierant enim flumen Eleutherum

et divertit Ionathas ad Arabas qui vocantur Zabadei et percussit eos et accepit spolia eorum

et iunxit et venit Damascum et perambulavit omnem regionem illam

Simon autem exiit et venit usque ad Ascalona et ad proxima praesidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam

audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii et posuit ibi custodes ut custodirent eam

et reversus est Ionathas et convocavit seniores populi et cogitavit cum eis aedificare praesidia in Iudaea

et aedificare muros in Hierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis ut separaret eam a civitate ut esset ipsa singulariter et neque emant neque vendant

et convenerunt ut aedificarent civitatem et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis et reparavit eum qui vocatur Caphetetha

et Simon aedificavit Adiada in Sephela et munivit eam et inposuit portas et seras

et cum cogitasset Tryfon regnare Asiae et adsumere diadema et extendere manum in Antiochum regem

timens ne forte non permitteret eum Ionathas sed pugnaret adversus eum quaerebat conprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethasan

et exiit Ionathas obviam cum quadraginta milibus virorum electorum in proelium et venit Bethasan

et vidit Tryfon quia venit cum exercitu multo ut extenderet in eum manus et timuit

et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis ut oboedirent ei sicut sibi

et dixit Ionathae ut quid vexasti universum populum cum bellum nobis non sit

et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua praesidia et exercitum et universos praepositos negotii et conversus abibo propterea enim veni

et credidit ei et fecit sicut dixit et dimisit exercitum et abierunt in terram Iudam

retinuit autem secum tria milia virorum ex quibus remisit in Galileam duo milia mille autem cum eo venerunt

ut intravit autem Ionathas Ptolomaidam cluserunt portas Ptolomenses et conprehenderunt eum et omnes qui cum eo intraverant gladio interfecerunt

et misit Tryfon exercitum et equites in Galileam et in campum magnum ut perderent omnes socios Ionathae

at illi cum cognovissent quia conprehensus est et periit et omnes qui cum eo erant hortati sunt semet ipsos et exierunt parati in proelium

et videntes hii qui insecuti fuerant quia pro anima res est illis reversi sunt

illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda et planxerunt Ionathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit Israhel luctu magno

et quaesierunt omnes gentes quae erant in circuitu eorum perdere eos dixerunt enim

non habent principem et adiuvantem nunc ergo expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam eorum

1 Macc.13

et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum ut veniret in terram Iuda et adtereret eam

videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum

et adhortans dixit vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et angustias quales vidimus

horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israhel et relictus sum ego solus

et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis

vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et uxores quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratis

et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos

et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui

pugna proelium nostrum et omnia quaecumque dixeris nobis faciemus

et congregans omnes viros bellatores adceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro

et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Ioppen et eiectis his qui erant in ea mansit illic ipse

et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia

Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi

et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in loco Ionathae fratris sui misit ad eum legatos

dicens pro argento quod debebat frater tuus Ionathas in ratione regis detinuimus eum

et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum

et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum iussit tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israhel populum dicentem

quia non misit argentum et pueros propterea periit

et mentitus est et non dimisit Ionathan

et post haec venit Tryfon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam quae ducit Ador et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant

qui autem in arce erant miserunt ad Tryfonem legatos ut festinaret venire per desertum et mitteret illis alimonias

et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin

et cum adpropiasset Baschama occidit Ionathan et filios eius

et convertit Tryfon et abiit in terram suam

et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius

et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno et luxerunt eum dies multos

et aedificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum aedificium altum visu lapide polito retro et ante

et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quattuor fratribus

et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas quae viderentur ab omnibus navigantibus mare

hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem

Tryfon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adulescente dolo occidit eum

et regnavit loco eius et inposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra

et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in munitionibus

et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni quia actus omnes Tryfonis per direptionem fuerant gesti

et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit epistulam talem

rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum salutem

coronam auream et baen quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regis remittere vobis quae indulsimus

quaecumque enim constituimus vobis constant munitiones quas aedificastis sint vobis

remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat tributarium Hierusalem iam non sit tributarium

et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros conscribantur et sit inter nos pax

anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israhel

et coepit populus Israhel scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe Iudaeorum

in illis diebus Simon adplicuit ad Gazam et circumdedit eam castris et fecit machinas et adplicuit ad civitatem et percussit turrem unam et conprehendit

et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et factus est motus magnus in civitate

et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari

et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordias tuas

et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de civitate et emundavit aedes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum

et eiecta ex ea omni inmunditia conlocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem

qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et multi ex eis fame perierunt

et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus

et intraverunt in ea tertia et vicesima secundi mensis anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus magnus ex Israhel

et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum laetitia

et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant

et vidit Simon Iohannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum et habitavit Gazaris

1 Macc.14

anno centesimo septuagesimo secundo et congregavit rex Demetrius exercitus suos et abiit Mediam ad contrahenda sibi auxilia et expugnare Tryfonem

et audivit Arsaces rex Persidis et Mediae quia intravit Demetrius confines suos et misit unum de principibus suis ut conprehenderent eum vivum et adducerent eum ad se

et abiit et percussit castra Demetrii et conprehendit eum et duxit eum ad Arsacen et posuit eum in custodiam

et siluit terra Iuda omnibus diebus Simonis et quaesivit bona genti suae et placuit illis potestas eius et gloria eius omnibus diebus

et cum omni gloria sua accepit Ioppen in portum et fecit introitum in insulis maris

et dilatavit fines gentis suae et obtinuit regionem

et congregavit captivitatem multam et dominatus est Gazarae et Bethsurae et arci et abstulit inmunditias ex ea et non erat qui resisteret ei

et unusquisque colebat terram suam cum pace et terra dabat fructus suos et ligna camporum fructum suum

seniores in plateis sedebant omnes et de bonis terrae tractabant et iuvenes induebant se gloriam et stolas belli

civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriae eius usque ad extremum terrae

fecit pacem super terram et laetatus est Israhel laetitia magna

et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea nec erat qui eos terreret

defecit inpugnans eos super terram reges contriti sunt in diebus illis

et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum

sancta glorificavit et multiplicavit vasa sanctorum

et auditum est Romae quia defunctus est Ionathas et usque in Sparta et contristati sunt valde

ut audierunt autem quod Simon frater eius factus esset summus sacerdos loco eius et ipse obtineret regionem et civitates in ea

scripserunt ad eum tabulis aereis ut renovaret amicitias et societatem quam fecerunt cum Iuda et Ionatha fratribus eius

et lectae sunt in conspectu ecclesiae in Hierusalem et hoc exemplum epistularum quas miserunt Spartiatae

Spartianorum princeps et civitatis Simoni sacerdoti magno et senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Iudaeorum fratribus salutem

legati qui missi sunt ad populum nostrum nuntiaverunt nobis de vestra gloria et honore ac laetitia et gavisi sumus in introitu eorum

et scripsimus quae ab ipsis erant dicta in conciliis populi sic Numenius Antiochi et Antipater Iasonis filius legati Iudaeorum venerunt ad nos renovantes nobiscum amicitiam

et placuit populo excipere viros gloriose et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris ut sit ad memoriam populo Spartiarum exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti

post haec autem misit Simon Numenium Romam habentem clypeum aureum magnum pondus minarum mille ad statuendam cum eis societatem cum audisset autem populus romanus

sermones istos dixerunt quam gratiarum actionem reddemus Simoni et filiis eius

restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos Israhel et statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis aereis et posuerunt in titulis in montem Sion

octava decima die mensis elul anno centesimo septuagesimo secundo anno tertio sub Simone sacerdote magno in Asaramel

in conventu magno sacerdotum et populi et principum gentis et seniorum regis nota facta sunt haec quoniam frequenter facta sunt proelia in regione nostra

Simon autem Matthathiae filius ex filiis Iarib et fratres eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suae ut starent sancta ipsorum et lex et gloria magna glorificaverunt gentem suam

et congregavit Ionathas gentem suam et factus est illis sacerdos magnus et adpositus est ad populum suum

et voluerunt inimici eorum calcare et adterere regionem ipsorum et extendere manus in sancta eorum

tunc restitit Simon et pugnavit pro gente sua et erogavit multas pecunias et armavit viros virtutis gentis suae et dedit eis stipendia

et munivit civitates Iudaeae et Bethsuram quae erat in finibus Iudaeae ubi erant arma hostium antea et posuit illic praesidium viros iudaeos

et Ioppen munivit quae erat ad mare et Gazaram quae est in finibus Azoti in qua hostes antea habitabant et conlocavit illic Iudaeos et quaecumque apta erant ad correptionem eorum posuit in eis

et vidit populus actum Simonis et gloriam quam cogitabat facere genti suae et posuerunt ducem suum et principem sacerdotum eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et fidem quam conservavit genti suae et exquisivit omni modo exaltare populum suum

et in diebus eius prosperatum est in manibus eius ut tollerentur gentes de regione ipsorum qui in civitate David erant in Hierusalem in arce de qua procedebant et contaminabant omnia quae in circuitu sanctorum sunt et inferebant plagam magnam castitati

et conlocavit in ea viros iudaeos tutamentum regionis et civitatis et exaltavit muros Hierusalem

et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium

secundum haec fecit eum amicum suum et glorificavit eum gloria magna

audivit enim quod appellati sunt Iudaei a Romanis amici et socii et fratres et quia susceperunt legatos Simonis gloriose

et quia Iudaei et sacerdotes eorum consenserunt esse eum ducem suum et summum sacerdotem in aeternum donec surgat propheta fidelis

et ut sit super eos dux et ut cura esset illi pro sanctis et ut constitueret praepositos super opera eorum et super regionem et super arma et super praesidia

et cura sit illi de sanctis et ut audiatur ab omnibus et ut scribantur in nomine eius omnes conscriptiones in regione et ut operiatur purpura et auro

et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum et contradicere his quae ab eo dicuntur aut convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula aurea

qui autem fecerit extra haec aut irritum fecerit aliquid horum reus erit

et conplacuit omni populo statuere Simonem et facere secundum verba ista

et suscepit Simon et placuit ut summo sacerdotio fungeretur et esset dux et princeps gentis Iudaeorum et sacerdotum et praeesset omnibus

et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis aereis et ponere eas in peribolo sanctorum in loco celebri

exemplum autem eorum ponere in aerario ut habeat Simon et filii eius

1 Macc.15

et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti

et erant continentes hunc modum rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et genti Iudaeorum salutem

quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves bellicas

volo autem procedere per regiones ut ulciscar in eos qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo

nunc ergo statuo tibi omnes oblationes quas remiserunt tibi ante me reges et quaecumque alia dona remiserunt tibi

et permitto tibi facere percussuram proprii nomismatis in regione tua

Hierusalem autem sanctam esse et liberam et omnia arma quae fabricata sunt et praesidia quae struxisti quae tenes maneant tibi

[]

cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra

anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita ut pauci relicti essent cum Tryfone

et insecutus est eum Antiochus rex et venit Doram fugiens per maritimam

sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus

et adplicuit Antiochus super Doram cum centum viginti milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum

et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et vexabant civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi

venit autem Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma habentes epistulas regibus et regionibus scriptas in quibus continebantur haec

Lucius consul Romanorum Ptolomeo regi salutem

legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri renovantes pristinam amicitiam et societatem missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudaeorum

adtulerunt autem et clypeum aureum minarum mille

placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non inferant illis mala neque inpugnent eos et civitates eorum et regiones eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos

visum est autem nobis accipere ab eis clypeum

si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos secundum legem suam

haec eadem scripta sunt Demetrio regi et Attalo et Arahae et Arsaci

et in omnes regiones et Samsamae et Spartanis et Delo et Mydo et Sicyone et Cariae et Samum et Pamphiliam et Lyciam et Alacarnasum et Rhodum et Faselida et Choo et Siden et Arado et Gortinam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen

exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum

Antiochus autem rex adplicuit castra in Dora secundo admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryfonem ne procederet

et misit ei Simon duo milia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa

et noluit ea accipere sed inrupit omnia quae pactus est cum eo antea et alienavit se ab eo

et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut tractaret cum ipso dicens vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem quae est in Hierusalem civitates regni mei

fines earum desolastis et fecistis plagam magnam super terram et dominati estis per loca multa in regno meo

nunc ergo tradite civitates quas occupastis et tributa locorum quibus dominati estis extra fines Iudaeae

sin autem date pro illis quingenta talenta argenti et exterminii quod exterminastis et tributorum civitatium alia talenta quingenta sin autem veniemus et expugnabimus vos

et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et adparatum copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis

et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum quae ab inimicis nostris iniuste aliquo tempore possessa est

nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum

nam de Ioppen et Gazara quae expostulas ipsi faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra horum damus talenta centum et non respondit illi verbum

reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa quae vidit et iratus est rex ira magna

Tryfon autem fugit navi in Orthosiada

et constituit rex Cendebeum ducem maritimum et exercitum equitum et peditum dedit illi

et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavit ei aedificare Caedronem et obstruere portas civitatis et debellare populum rex autem persequebatur Tryfonem

et pervenit Cendebeus Iamniam et coepit inritare plebem et conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere et aedificare Caedronem

et conlocavit illic equites et exercitum ut egressi perambularent viam Iudaeae sicut constituit ei rex

1 Macc.16

et ascendit Iohannis de Gazaris et nuntiavit Simoni patri suo quae fecit Cendebeus

et vocavit Simon duos filios suos seniores Iudam et Iohannem et ait illis ego et fratres mei expugnavimus hostes Israhel ab adulescentia usque in hunc diem et prosperatum est in manibus nostris liberare Israhel aliquotiens

nunc autem senui sed estote loco meo et fratris mei et egressi pugnate pro gente nostra auxilium vero de caelo vobiscum sit

et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et equites et profecti sunt ad Cendebeum et dormierunt in Modin

et surrexerunt mane et abierunt in campum et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum et fluvius torrens erat inter medium ipsorum

et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem et transfretavit primus et viderunt eum viri et transierunt post eum

et divisit populum et equites in medio peditum erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis

et exclamaverunt sacris tubis et in fugam conversus est Cendebeus et castra eius et ceciderunt ex eis multi vulnerati residui autem fugerunt in munitionem

tunc vulneratus est Iudas frater Iohannis Iohannes autem insecutus est eos donec venit Caedronam quam aedificavit

et fugerunt usque ad turres quae erant in agris Azoti et succendit eas igni et ceciderunt ex illis duo milia virorum et reversus est Iudaeam in pace

et Ptolomeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Hiericho et habebat argentum et aurum multum

erat enim gener summi sacerdotis

et exaltatum est cor eius et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius ut tolleret eos

Simon autem perambulans civitates quae erant in regione et sollicitudinem gerens earum descendit Hiericho ipse et Matthathias filius eius et Iudas anno centesimo septuagesimo septimo mense undecimo hic mensis sabath

et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam quae vocatur Doch cum dolo quam aedificavit et fecit eis convivium magnum et abscondit illic viros

et cum inebriatus esset Simon et filii eius surrexit Ptolomeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium et occiderunt eum et duos filios eius et quosdam pueros eius

et fecit deceptionem magnam in Israhel et reddidit mala pro bonis

et scripsit haec Ptolomeus et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium et traderet regionem et civitates eorum et tributa

et misit alios in Gazaram tollere Iohannem et tribunis misit epistulas ut venirent ad se et daret eis argentum et aurum et dona

et alios misit occupare Hierusalem et montem templi

et praecurrens quidam nuntiavit Iohanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius et quia misit te quoque interfici

ut audivit autem vehementer expavit et conprehendit viros qui venerant perdere eum et occidit eos cognovit enim quia quaerebant eum perdere

et cetera sermonum Iohannis et bellorum eius et bonarum virtutum quibus fortiter gessit et aedificii murorum quos struxit et rerum gestarum eius

ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Mal NT 1 Macc (English) >>NT 2 Macc

Powered by PhiloLogic